Milius Balakirev
E Vicipaedia
Milius Balakirev | |
---|---|
Милий Балакирев | |
Natus | 2 Ianuarii 1837 Novogardiae Inferiori |
Obiit | 29 Maii 1910 Petropoli |
Milius Alexii filius Balakirev (Russice Милий Алексеевич Балакирев, Milij Aleksejevič Balakirev; natus 2 Ianuarii 1837, mortuus 29 Maii 1910) erat compositor, clavicen et syntonarius Russicus. Ut plurimum creabat musicam instrumentalem (symphonias et musicam pro claviario). Fabulae canticae et cantiones, quas Balakirev scripsit, etiam celeberrimae sunt. Thema populi est thema centrale eius creaturae.
[recensere] Biographia
Balakirev natus est 21 Decembris 1836 (2 Ianuarii 1837 Calendarii Gregoriani) Novogardiae Inferiori. Annis 1853 – 1855 in Universitate Casanensi studebat.
Anno 1856 Petropoli primo ut clavicen et syntonarius egressus est. Fuit organisator circuli compositorum Russicorum, Nova Russica Schola Musicalis (Russice «Новая русская музыкальная школа», Novaja russkaja muzykal’naja škola), Circulus Balakirevensis (Russice «Балакиревский кружок», Balakirevskij kružok) seu Acervulus fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka) nominati. Anno 1862 Balakirev et syntonarius Lomakin instituerunt Gratuitam scholam musicalem, quae facta est centrum popularis educationis musicalis et divulgationis musicae Russicae. Annis 1867 – 1869 Balakirev erat syntonarius princeps Societatis musicalis Russicae.
Finis decennii 186 et decennium 187 fuere periodus activitatis intentae creativae pro compositore illo. Decennio 188 Balakirev activitatem suam musicalem interrupit ad initium decennii 189. Annis 1881 – 1908 ille administrabat Gratuitam Scholam Musicalem.
Milius Balakirev mortuus est Petropoli 16 Maii (29 Maii Calendarii Gregoriani) 1910.