Numerus
E Vicipaedia
Huc articulus est de numeri in linguae. Pro numerus grammatice, vide Numerus (Grammatica).

Numerus (i, m.) est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.
Index |
[recensere] Otium etymologicum
Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ενα dicunt: sic duo et tres, quos illi duo et tria appellant. Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit. Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro hex sex, et pro hepta septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ennea, nos novem: illi deka, nos decem.
Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam desmos coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, V pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta.
Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.
De etymologiarum libro III Isidori Hispalensis
[recensere] Numeri Latini
arab. rom. 0 nullus nulla nullum ==> Lingua Theodisca: Null 1 I unus una unum primus prima primum 2 II duo duae duo secundus secunda secundum 3 III tres tria tertius 4 IV quattuor quartus 5 V quinque quintus 6 VI sex sextus 7 VII septem septimus 8 VIII octo octavus 9 IX novem nonus 10 X decem decimus 11 XI undecim undecimus 11 O undecim (O rarum scriptum) 12 XII duodecim duodecimus 13 XIII tredecim tertius decimus 14 XIV quattuordecim quartus decimus 15 XV quindecim quintus decimus 16 XVI sedecim sextus decimus 17 XVII septendecim septimus decimus 18 XVIII duodeviginti duodevicesimus 19 XIX undeviginti undevicesimus 20 XX viginti vicesimus 21 XXI unus et viginti unus et vicesimus viginti unus vicesimus primus 22 XXII duo et viginti alter et vicesimus viginti duo vicesimus alter 30 XXX triginta tricesimus 40 XL quadraginta quadragesimus 40 F quadraginta (F rarum scriptum) 50 L quinquaginta quinquagesimus 50 K quinquaginta (K rarum scriptum) 60 LX sexaginta sexagesimus 70 LXX septuaginta septuagesimus 70 S septuaginta (S rarum scriptum) 80 LXXX octoginta octogesimus 80 R octoginta (R rarum scriptum) 90 XC nonaginta nonagesimus 90 N nonaginta (N rarum scriptum) 100 C centum centesimus 150 CL centum quinquaginta 150 Y centum quinquaginta (Y rarum scriptum) 160 CLX centum sexaginta 160 T centum sexaginta (T rarum scriptum) 200 CC ducenti, -ae, -a ducentesimus 200 H ducenti (H rarum scriptum) 250 CCL 250 E (E rarum scriptum) 300 CCC trecenti, -ae, -a trecentesimus 300 B trecenti (B rarum scriptum) 400 CCCC quadringenti, -ae, -a quadringentesimus 400 G vel P 500 D quingenti, -ae, -a quingentesimus 500 A vel Q 600 DC sescenti, -ae, -a sescentesimus 700 DCC septingenti, -ae, -a septingentesimus 800 DCCC octingenti, -ae, -a octingentesimus 900 CM nongenti, -ae, -a nongentesimus 1000 M mille millesimus 2000 MM duo milia bis millesimus 2000 Z 3000 MMM tria milia ter millesimus ter milliens 4000 MMMM quattuor milia quater millesimus 5000 V quinque milia 10000 X decies milia, decem milia 100000 C centies milia, centum milia 1000000 M milies milia, decies centena milia
[recensere] Quotiens
1 x = semel 2 x = bis 3 x = ter 4 x = quater 5 x = quinquiens (etiam quinquies scriptum, sed non saepe) 6 x = sexiens (etiam sexies) 7 x = septiens (etiam septies) 8 x = octiens (etiam octies) 9 x = noniens 10 x = deciens 100 x = centiens 500 x = quingentiens 1000 x = miliens
sexiens milia est sex multiplicatur cum mille, arabica 6 x 1000 = 6 000. miliens sena est mille multiplicatur cum sex, arabica 1000 x 6 = 6 000. Linea super numerum indicat miliens CLXI = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000
Linea super numerum et lineae verticales indicant centiens milia
|LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia)
[recensere] Exempla numerorum magnorum (Res gestae divi Augusti)
- Sestertium = mille sestertiae
- Sestertium quater miliens = 4 x 1000 x 1000 sest. = 4 000 000 sestertiae
- Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 000 + 500 000 = 1 500 000 sestertiae
- Denarium sexiens miliens. = 6 x 1000 x 1000 denarii = 6 000 000 denarii (summa pecuniae quam dedit vel in aerarium vel Plebei Romanae vel dimissis militibus)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- http://www.diaware.de/html/roemzahl.html (theodisce)
- http://www.jessiegietl.com/Latinnum.html (anglice)
- http://www.osirusonline.com/numerals.html (anglice)