1984 (liber)
E Vicipaedia
Nineteen Eighty-Four (MCMLXXXIV vel "Anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto") est liber a Georgio Orwell decennio V° scriptus et publicatus anno 1949°. Nomen 1984 Orwell eo invenit quod numeros 4 et 8 in anni numero 1948 mutavit.
Res aguntur anno 1984° in Oceania praeter quam magnam civitatem a Civitatibus Foederatis Americae derivatam duae aliae et persimiles sunt nomine Eurasia ab Unione Sovietica derivata et Eastasia (scilicet "Asia Orientalis") a Sina derivata. Britannia Magna hoc in mundo "Castrum Terrestre I" appellatur et ad Oceaniam pertinet.
Dictator omnipotens Oceaniam regnat, cuius nomen est "Frater Magnus". Frater Magnus et incolae Oceaniae loquntur Nova Lingua sive "Novloc" vel Anglice Newspeak, quae est lingua arte facta et ab Anglica lingua derivata. Lingua Newspeak facit ut homines non bene cogitare possint nisi res quae Fratri Magno placeant.
[recensere] Liber
Anglice: George Orwell: NIneteen Eighty-Four. Penguin Books, Harmondsworth, Middlesex, England (1983).