Ius Romanum
E Vicipaedia
Nomine iuris romani non solum leges Romanorum significantur, quae temporibus antiquis primum in sola Urbe, deinde toto imperio romano, vim habebant, sed etiam ius e fontibus iuris romani antiqui haustum, quod medio aevo, immo usque ad recentem hanc aetatem in tantis rerum publicarum foris exercebatur. Ius romanum atque scientiam iuris ab ipsis Romanis esse inventa neque in hac arte eos Graecorum praecepta esse secutos nemo est qui neget.
Index |
[recensere] De Iure Romano Antiquo
[recensere] Eius origines
De primis iuris romani originibus fere nulla non ignorantur. Constat autem legem XII tabularum quam inter vetustissima vestigia iuris romani numerandam esse non dubitatur, circa annum 450 a.C.n. latam esse. E qua lege ius civile Urbis Romae rude adhuc et incertum fuisse patet. Tempore legis XII tabularum latae necnon saeculis sequentibus ius erat obscurum solisque pontificibus notum.
Sed ab initio saeculi secundi a.C.n. scientia iuris romani inchoabatur. Iuris consulti publice respondere et docere atque de doctrina iuris libros conscribere incipiebant. Quam ad finem rationibus et argumentis a sapientibus Graecis inventis usi sunt, quae tamen a Graecis nunquam ad iuris scientiam explicandam destinata erant. Sic e coniunctione legum pervetustarum cum methodis philosophorum Graecorum pedetentim ius romanum in artem redactum est.
[recensere] Aetas aurea vel classica
Primis saeculis post obitum liberae rei publicae scientia iuris romani altissimum fastigium assecuta est. Multi erant iuris consulti, multaque eorum opera. Quibus omnes partes iuris civilis disserte expositae atque subtilissimae quaestiones disceptatae sunt. Inter prudentes huius temporis Salvius Iulianus qui temporibus Hadriani Imperatoris edictum praetorum in formam perpetuam redegit atque Iuventius Celsus eius aequalis primum locum obtinuisse censentur. Mentione dignus et Gaius qui - quamquam ab aequalibus parvi aestimari videatur - institutionum vel commentariorum libros conscripsit quae inter perpaucas libros prudentium extra Digesta Iustiniani Imperatoris traditos sunt.
Circa mediam tertii saeculi una cum ipso Romanorum imperio et eorum scientia iuris sensim et paulatim labi coepit. Inter ultimos egregios iuris consultos Aemilius Papinianus (quem Caracalla Imperator anno 212 interfecisse traditur), Domitius Ulpianus (qui anno 223 occisus est) et Iulius Paulus (cuius mortem tempore Alexandri Severi Imperatoris contiguisse constat) numerandi sunt. Post eos autem aetas aurea scientiae iuris romani quam classicam moderni dicere solent exitum habuit.
Iuris consulti huius aetatis maximam partem earum notionum doctrinarumque invenerunt, quibus Ius Romanum omnibus aliis legibus antiquis ratione utilitate claritate praeceptorum antecellit, ut: notio generalis contractus necnon genera contractuum consensualium (ut emptio venditio, locatio conductio, mandatum, societas), obligatio, distinctio actionum in rem et in personas et multa alia.
[recensere] Codices Iustiniani Imperatoris
Temporibus Iustiniani Imperatoris (saeculo sexto) ius antiquum et doctrina aetatis aureae fere oblita erant. Iustinianus autem ius vetus scriptaque prudentium aetatis aureae colligi atque in codices redigi iussit. Sic tres codices confecti sunt:
- Codex Iustinianeus, id est collectio legum sive constitutionum imperatorum quae a fine liberae rei publicae usque ad tempora ipsius Iustiniani latae erant. Prima editio Codicis Iustiniani edita est anno 529; postea autem Codex repetitae praelectionis promulgatus est anno 534.
- Institutiones Iustinani, liber ad docendum ius in scholis destinatus, maxima parte ex institutionibus Gai haustus, qui anno 533 prolatus est.
- Digesta sive Pandectae, collectio fragmentorum e scriptis veterum iuris prudentium excerptorum. Et Digesta anno 533 edita sunt. Qua re omnia dicta veterum iuris consultorum in eis contenta legis vigorem obtinuerunt, ea autem, quae compilatores insertione digna non habuerunt, oblivioni tradita sunt.
Hi tres codices una cum collectione novellarum constitutionum a Iustiniano post editionem Codicis repetitae praelectionis latarum postea nomine Corporis Iuris Civilis designati sunt.
[recensere] De Iure Romano Medii Aevi et Aetatis Modernae
Nec Iustiniani opera ius romanum ab ulteriore ruina servare potuit. In imperio orientali usus legum Iustiniani permanebat, in parte autem occidentali mox oblitae erant. In sola Italia quaedam iuris romani notitia non interisse videtur. Digesta autem, in quibus scripta prudentium et vera scientia iuris servata erant, omnino ignota erant.
Sed circa annum 1050 codex manuscriptus Digestorum qui hodie Florentinus appellatur inventus est. Post eum inventum primum Bononiae, deinde multis in civitatibus ius romanum atque praecepta veterum iuris consultorum legi atque doceri coeperunt. Annis subsequentibus ius romanum quod primum in solis universitatibus studiorum docebatur paulatim et in foris iterum exercebatur. Renovati huius usus forensis iuris antiqui diversae causae sunt. In Italia et Germania lex Romana adhibebatur ratione imperii, id est, quoniam erat lex a Iustiniano Imperatore lata neque unquam abrogata. Aliis in rebus publicis ius romanum solo imperio rationis in usum receptum est, id est, eo quod iuribus populorum Germanicorum, quae post interitum imperii romani introducta erant, aptius fuit ad ordinandam rem publicam atque ad promovendum commercium. Sic in omnibus fere rebus publicis Europae ius romanum iterum vigorem obtinebat.
Diversa historia iuris in regno Angliae: Ius anglicanum propriis viribus crescebat. Licet et iuris consulti anglici aliqua a Romanis didicerint, usus iuris Romani in foris iuris communis anglicani nunquam permittebatur. Inde et hodie leges Angliae atque veterum coloniarum eius necnon Civitatum Foederatarum Americae, quae omnes in iure communi anglicano fundatae sunt, a legibus rerum publicarum Europeae continentalis et Americae meridionalis dissimiles sunt.
[recensere] De Fine Usus Forensis Iuris Romani
A medio aevo usque ad finem saeculi decimi octavi ius romanum quasi ubique in praxi forensi exercebatur. Tum autem in Borussia, Gallia, Austria, deinde in multis aliis rebus publicis novi Codices Iuris promulgati sunt quibus iuris romani auctoritas abolita est. Ultime in Germania anno 1900 Codex Iuris Civilis (Bürgerliches Gesetzbuch) latus est. Hi codices novi autem non novum ius continent, sed principia et doctrinas iuris romani in novam formam redacta conservant. Inde notitia iuris romani ad intellectum iuris hodierni valde necessaria est atque semper permanebit.
[recensere] Bibliographia
- Fridericus (vulgo Fritz) Schulz: History of Roman Legal Science. Editio secunda. Oxoniis 1953
- Franciscus (vulgo Franz) Wieacker: Römische Rechtsgeschichte. Erster Abschnitt. Monachii 1988, ISBN 3-406-32987-X
- Franciscus (vulgo Franz) Wieacker: Privatrechtgeschichte der Neuzeit. Editio secunda. Gottingae 1967
- Luiz Carlos de Azevedo, José Rogério Cruz e Tucci: Lições de História do Processo Civil Romano. São Paulo 2001, ISBN 85-203-1389-2
- José Cretella Júnior: Direito Romano Moderno. Rio de Janeiro 2000, ISBN 85-309-0956-9
- Marius (vulgo Mario) Bretone: Storia del Diritto Romano. Editio octava. Romae et al. 2001, ISBN 88-420-3990-X
[recensere] Nexus externi
- The Roman Law Library (Yves Lassard, Alexandr Koptev).