Oliverus Cromwellus
E Vicipaedia
Olivarius Cromwell (natus 25 Aprilis 1599; † 3 Septembris 1658) Dominus Protector regebat Scotiam et Hiberniam et Angliam tempore civitatis liberae Anglicae brevi.
Ex origine fuit senator simplex Domus Inferioris, in bello civili acto a senatu contra Carolum I regem primo fecit consilia, tum dux factus est aciei senatus. Iussu eius carnificato Carolo I rege temptationes omnes Stuartorum Angliam in rem publicam a rege absoluto rectam mutare sunt finitae. Sed etiam Cromwellis temptationes Angliam in liberam mutare civitatem tandem fuerunt sine effectu.
Index |
[recensere] Vita
[recensere] Origo
Olivarius Cromwell filius nobilis minoris Roberti Cromwellis (ca. 1560 - 1617) atque illius uxoris Elisabethae Stuartae (1564 - 1654) natus est Huntundoniae. Pater suus prognatus fuit a Catharina Cromwelle, sorore natu maiore Thomae Cromwellis, qui rege Henrico VIII Dominus Cancellarius solverat Ecclesiam Anglicam a Roma. Verosimile, ut significarent annexum clarum, Catharinae infantes sumpserunt nomen eius, quamquam Catharina maritus habebat.
[recensere] Initia senatoris Cromwellis
Cum studeret Cantabrigiae, Olivarius Cromwell primo occurrit cogitationibus Puritanorum factionis. Sed Puritanus confitens tantum factus est 1628 et 1629, cum primo senator Huntundoniae in Domu sederet Inferiore. Undecim annis 1629 - 1640, in quibus Carolus I sine senatu conabatur regere, Cromwell Huntundoniae possessor praedii dives vivebat.
1640 rex iterum senatum convenire iussit, quod instanter opus ei fuit pecunia pro bello contra Scotiam. Cromwell statim secutus est regis inimicos pro approbatione pecuniae postulantes libertates politicas.
[recensere] Bellum civile
Cum rex conatus esset duces inimicorum politicorum in Domu suorum Inferiore prehendere, bellum coeptum est civile primum. Cromwell sua pecunia utens plures equites loricatos, e quibus postea facti sunt copiae nomine "Ironsides", copiae equitibus constantes senatus, contra regis copias duxit. Ita magnam Cromwell collationem fecit victoriae contra regis copias proelio Marstonis Mooris (1644) confectae. Cum affectus esset a senatu penso collocandi copiarum senatus, Cromwell fecit copias nominatas New Model Army, quarum dux vicit Carolum regem proelio apud Naesbeiam acto.
Cromwell et senatus quaesiverunt, quid iure utente factu sit rege capto. Sed Caroli I fuga et foedere eius cum Scoticos bellum civile coeptum est secundum 1648 rege iterum capto confectum. Sed, quod rex etiam tunc perseveravit in iure suo divino et non voluit se senatu affici potentia minore, Cromwell nullam potestatem vidit consentiendi. Decrevit "eius caput et corona in eo desecare". Post iudicium, quo senatus condemavit "Carolum Stuartum" causa proditionis magnae regnique tyranni, rex Ianuario 1649 carnificatus. 15 Maii eiusdem anni Anglia facta est civitas libera.
[recensere] Dux imperii Anglici
Procedere Cromwellis iram incolarum auxit et Scotiae et Hiberniae, quae - tandem civitates non subiectae - expugnatae copiis Angliae. Caedes Droghedae circa quattuor milia hominum - circa tria milia militum regis et omnes viri armati, cives, captivi, sacerdotes Ecclesiae Catholicae - trucidata sunt post oppidi expugnatione. Cromwell censuit iussum suum esse rectum, nam oppidi defensores pugnare non desierant, ut mos belli erat, muris oppidi expugnatis.
Tempore pacis post bella civilia Cromwell Dominus Protector regebat imperium Anglicum. Officium regis ei oblatum a senatu 1657 non assumpsit. Seditiones in fine belli factas (quod aes militare non datum est) crudelissime oppressit. 1653 ministros suos dimisit; ratio rei publicae gerendae eius causa fuit belli primi inter Angliam et Bataviam (1652 - 1654). Per gradus paucos regnum Cromwellis simile factum est dictaturae militiae.
Tribus post mortem Cromwellis (cuius filius Richardus Cromwell successor mansit sine ulla gloria) 3 Septembris 1658 annis senatus Carolum II affecit officio regis.
1661 cadaver Olivarii Cromwellis effosum et tum "carnificatum" est. Reliquia eius defossa prope oppidum Tyburnum.
[recensere] Nomen
Cromwell in nummis et sigillis nomen titulosque eius sic scripsit: in sigillis, OLIVARIVS D[EI] GRA[TIA] REIP[VBLICAE] ANGLIAE SCOTIAE ET HIBERNIAE &C PROTECTOR; in nummis, OLIVAR[IVS] D[EI] G[RATIA] R[EI]P[VBLICAE] ANG[LIAE] SCO[TIAE] ET HIB[ERNIAE] &C PRO[TECTOR].
[recensere] Fontes scripti
- Antonia Fraser, Cromwell: Our Chief of Men, Methuen, London 1985. ISBN 0-413-57390-7 (Latine: Cromwell: Dux noster hominum)
- Karl Heinz Metz: Oliver Cromwell, Muster-Schmidt, Göttingen 1993. ISBN 3-7881-0142-3 (Latine: Olivarius Cromwell)
[recensere] Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oliverus Cromwellus spectant. |
Antecessor: Carolus I |
Index Regum Britanniae | Successor: Richardus Cromwell |