Aemilianus
E Vicipaedia
[recensere] Imperator M. Aemilius Aemilianus
Aemilianus anno 207 aut 213 p.Chr. natus est mortuus 253. In ultimo anno vitae suae Caesar factus est.
Circa 252 praetor in provinciam Moesiam inferiorem missus est, ubi postero anno Gothos vicit. Post eam ingentem victoriam Aemilianus imperator exclamatus a militibus suis, quibus multam pecuniam post victoriam promittebat. Eo imperatore appellato Aemilianus Romam iter fecit, ubi in via Flaminia contra Trebonianum Gallum, legitimum Caesarem, pugnavit et eum vicit milites paucos habens. Proeliis nonnullis confectis exercitus Galli diluebatur. Reliqui milites Galli ad Aemilianum transgrediebantur. Mox Caesar imperator novus a senatu confirmatus est. Tamen inde vitam incertam gerebat. Ante ultimum proelium et caedem Galli auxilium Valeriani petebat, qui ad Rhenum ibi exercitus ducebat. Cum milites Aemiliani exercitus Valeriani viderint, timorem habentes converterunt partem et eum interfecerunt 253 prope Spoletium. Nunc erat Caesar novus post tres breves menses, qui quoque imperium incertum invalidumque gerebat.
Equidem Aemilianus imperator exiguus non memorandus est, sed tamen pars imperatorum Romanorum erat. Succesor Aemiliani Valerianus erat paulum validior prioribus imperatoribus in hoc saeculo. Sed quam omnes imperatores in hoc seaculo sedem incertam habebat et cuique singulo imperatori exspectandum erat alium virum venturum priorem necatum.