Aeschylus
E Vicipaedia
Aeschylus poeta tragicus Athenis quinto saeculo a.c.n., cui erat filius Euphorion. Oresteia sola trilogiarum quae Athenis scripta sunt tota superest.
[recensere] Vita Aeschyli
- Anno 525 vel forsitan 419 Eleusi natus est
- 499-6 fabulas docere coepit
- 490 apud Marathonem pugnavit
- 484 primo tempore palma ornamentus est
- 472 palma quartiens ornamentus est, quorum dramatum unum erat Persai
- c. 470 Siciliam primo tempore invisit
- 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
- 467 palma ornamentus est propter tetralogiam Thebaiam
- c. 466-59 palma ornamentus est propter tetralogiam Danaidem
- 458 palma ornamentus est propter Oresteiam
[recensere] Septem quae supersunt tragoediae
- Persae, Πέρσαι 472
- Septem contra Thebas, Ἑπτὰ ἐπὶ θήβας, 467
- Supplices, Ἱκέτιδες, c. 463
- Oresteia, 458
- Agamemnon, Ἀγαμέμνων
- Choephoroe, Χοήφοροι
- Eumenides, Εὐμενίδες
- Prometheus Vinctus, Προμηθεὺς Δεσμώτης (si ab Aeschylo scriptus) c. 460-456
[recensere] De Aeschyli exitu
Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri ambulabat. Aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simili, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat ; nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.