Carolus Egger
E Vicipaedia
Carolus Egger (vulgo Karl sive Carlo) a.d. iv id. Feb. A.D. MCMXIV Vipiteni in Tirole Meridionali natus, Kal. Sep. MMIII vitae defunctus Paringae Baiuvaricae.
Antonio Cardinale Bacci mortuo, praefectus est Latinistis Vaticanensibus. Redactor Lexici Recentis Latinitatis Vaticanensis, et commentarii nomine Latinitas, auctor multorum librorum Neolatinorum.
[recensere] Opera
Multa scripsit Egger, haec igitur sunt modo exempla:
- 1957, 1964 Lexicon Nominum Virorum et Mulierum
- 1977, Lexicon Nominum Locorum
- 1985, Lexicon Nominum Locorum: Supplementum referens nomina latina vulgaria
- 1986, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (A. MCMLXXXII - A. MCMLXXXV)
- 1990, Omnia Dici Possunt Latine: Acta Diurna (a. MCMLXXXVI - a. MCMLXXXIX)
- 1992, Lexicon Recentis Latinitatis: (A-L)
- 1997, Lexicon Recentis Latinitatis: (M-Z)
- 1998, Neues Latein-Lexikon
- 2000, Roma aeterna: Praecipua urbis monumenta latine scientibus explanata
- 2001, PONS Wörterbuch des neuen Latein
- 2003, Lexicon Recentis Latinitatis
[recensere] Picturae
[recensere] Nexus Externi
- Vita (Theodisce)
- Obitus Nuntiatus (sub die 26.9.2003, sub titulo "Carolus Egger diem obiit")