Charon (mythologia)
E Vicipaedia
- Pro pagina discretiva vide Charon.
Charon (-ontis, m.) erat portitor antiquorum Graecorum fabularum qui mortuos recentes trans flumen Acherontem in inferis situm traiecit.
Parentes eius erant Erebus (deus tenebrarum primordiarum) et Nox (dea noctis). Fratres et sorores eius: Ker, Moros, Hypnos, Aither, Hemera, Thanatos, Hesperides, Momos, Eris, Moirae, Nemesis.
Officium Charontis erat mortuos recentes trans flumen Acherontem traicere, dummodo iter nummo solvere possent. Ob eam rem Graeci mortuos nummo (obulus appellato) sub linguam posito sepeliverunt. Illi sine tali nummo centum annos in ripa Acherontis exspectare debuerunt.
Quosdam trans flumen sine obulo traiecit, e.g. Heraclen, Aeneam, Theseum. Aeneas Charontem ramo aureo corrupit. Heracles autem portitorem sic terruit ut ille eum traiceret. Quamobrem Hades, deus Graecus, eum punivit unum annum Charontis catenas iniciens.
Sunt qui dicunt flumen esse Styx, non Acheron, probabiliter ob mentionem huius a Vergilio factam (cf. Aeneidos, liber 6, versus 299). Sed plerique auctores, inter eos Pausanius et Dante, id negant.
Descriptio praeclarissima Charontis Vergilius libro sexto operis Aeneidos:
-
- Portitor has horrendus aquas et flumina servat
- terribili squalore Charon, cui plurima mento
- canities inculta iacet; stant lumina flamma,
- sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
- Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat,
- et ferruginea subvectat corpora cymba,
- iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
[recensere] Nexus externi
- Aeneis, liber sextus
- Project Gutenberg, Publi Vergili Maronis Aeneidos