Confiteor
E Vicipaedia
Confiteor est oratio poenitentialis quae etiam inter missam dicitur. Verba orationis sunt:
- Confiteor Deo omnipotenti
- et vobis, fratres,
- quia peccavi
- nimis cogitatione, verbo, opere et omissione:
- mea culpa, mea culpa,
- mea maxima culpa.
- Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,
- omnes Angelos et Sanctos,
- et vos, fratres,
- orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Ante reformationem liturgiae post Concilium Vaticanum Secundum verba orationis erant:
- Confiteor Deo omnipotenti,
- beatae Mariae semper Virgini,
- beato Michaeli Archangelo,
- beato Joanni Baptistae,
- sanctis Apostolis Petro et Paulo,
- omnibus Sanctis,
- et vobis, fratres
- quia peccavi nimis
- cogitatione, verbo et opere:
- mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
- Ideo precor
- beatam Mariam semper Virginem,
- beatum Michaelem Archangelum,
- beatum Joannem Baptistam,
- sanctos Apostolos Petrum et Paulum,
- omnes Sanctos,
- et vos, fratres:
- orare pro me
- ad Dominum, Deum nostrum.
Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica si possis. |
Adoro te devote | Agnus Dei | Angelus Domini | Anima christi | Ave Maria | Ave Maris stella | Ave verum corpus | Benedictus| Confiteor | Credo | Gloria | Gloria Patri | Hymnus Te Deum | Kyrie | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Pater noster | Regina caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Veni Creator | Veni Sancte Spiritus
Ordines orationum
Rosarium