Coniuratio 20 Iulii 1944
E Vicipaedia
20 Iulii 1944 in Germania praefecti militum conati sunt Adolfum Hitler necare. Ille autem levibus vulneribus acceptis impetui in suo praesidio "lupari" Germanice Wolfsschanze in Polonia sito supererat. Quattuor autem militum praefecti qui coniurationi non intererant necati sunt.
Insidiator Nicolaus Schenk Comes de Stauffenberg praesidium iam Berolinum reliquerat ut ibi cum aliis militum praefectis seditionem in Hitler duceret. Impetu autem irrito atque Adolfo Hitler vivo seditio profligata est antequam incepit.