Crapula
E Vicipaedia
- Haec pagina describit effecta alcoholis in homines postquam omne alcohol per iecur transiit. Ut legas de effectis alcoholis dum id est in sanguine, vide Ebrietatem.
Crapula (de verbo Graeco κραιπάλη) describit summum effectorum iniucundiorum hominibus qui nimis alcohol perpotaverunt. Effecta crapulosa inter homines differunt, sed solent esse cephalalgia, nausea, lethargus, nimia sensibilitas sonitui atque luci, et sitis. Hypoglycemia, dehydratio, et inopia vitamini B12 omnes creduntur esse causae crapularum. Crapulae cum hominibus solent manere 12–36 horas,[1] at nonnulli dicebant suas crapulas praeter 48–72 horas postquam ultima potione perpotata sit.[2]
Index |
[recensere] Impeditiones remediaque crapulis
Secundum inquistionem actam a medicis in BMJJournals publicatam, nullae cognoscuntur impeditiones vel remedia crapulis scientiae rerum medicinarum. Dixerunt: "Etiam, nullum est argumentum quod suggerit quampiam interventionem vulgam vel complementariam ad crapulas impediendas vel curandas. Optimus modus ut effecta crapularum vites est apstinentia aut moderatio.[3]
Attamen, per saecula remedia et impeditiones proponebantur. Etiam Cato in sua De agri cultura proposuit brassicam impeditionem esse optimam:
- Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles[4]
[recensere] Vide etiam
- Ebrietas
- Sobrietas
- Pong cervisiale
- Vinum
[recensere] Fontes
- ↑ Erowid.org Erowid Alcoholis Crypta: Effecta
- ↑ CFA Foederalis Aviationis Administratio. Enchiridion saluti gubernatorum aeroplanorum
- ↑ "No compelling evidence exists to suggest that any conventional or complementary intervention is effective for preventing or treating alcohol hangover. The most effective way to avoid the symptoms of alcohol induced hangover is to practice abstinence or moderation." Maximilianus H Pittler, Joris C Verster, Edzard Ernst Interventiones ad crapulas vel impediendas vel curandas: systematic review of randomised controlled trials BMJ 2005;331:1515-1518 (24 December), doi:10.1136/bmj.331.7531.1515
- ↑ Ex M. P. Catonis De agri cultura; capite 156.
[recensere] Nexus externi
- "Crapula: Cur et quomodo?" [PDF] a Roberto Swift, M.D., Ph.D. et Dena Davidson, Ph.D., NIAAA Alcohol Health and Research World, 14 Ianuarii, 2002, November 22, 2004.
- "Convivium est conclusum" a Dr. Thomaa Stuttaford]], The Times, 13 Decembris, 2004.
- "Remedium crapulae optimum?" a Rebecca McCall, BBC News Magazine, 28 Decembris, 2005.