Diana
E Vicipaedia
- Haec pagina de dea Romana explicat. Si quid quaeris quod et "Diana" appellatur, vide Diana (discretiva).
Diana est dea Romana.
Index |
[recensere] Diana dea communis Latinorum
Antiquissimis temporibus Diana dea nemus sacrum propter lacum in Latio apud Ariciam habuit ubi victimis humanis a Rege Nemorensi (sic eius minister seu sacerdos nominabatur) placata fuisse creditur. Qui Rex Nemorensis fieri volebat fugitivus servus esse et priorem regem necare debebat ut in eius vicem succederet. De hoc ritu multi moderni auctores, ut JG Frazer in libro de Golden bough [i.e. de ramo aureo], alius aliam interpretationem litteris mandarunt: sed de significatione huius reconditae abstrusaeque religionis non constat inter doctos homines.
Ut templum apud Ariciam, templum sub regibus in Aventino monte aedificatum postquam Roma potentissima civitas in Latio facta est commune omnium Latinorum fuit. Aventinus mons tum extra pomerium id est extra moenia priscae urbis Romae situs a plebe advena habitabatur. Asylum porro in templo Dianae fuisse creditur. Ita tunc temporis patrona mulierum et servorum et fortasse etiam plebei fuisse videtur. Festus dies Dianae Aventinae idibus Augustis/Sextilibus celebrabatur.
Attamen cum imperio Romano coniuncta est. Nam Titus Livius miram fabulam (quam et ipse apud veteres annalium scriptores invenit) narrat de bove mira magnitudine et pulchritudine tempore quo Servius Tullius Romae regnabat, in Sabinis nata. Vates canere coeperunt si quis eam bovem Dianae immolasset fore in civitate eius imperium. Itaque Sabinus vir bovem suam agens Romam venit ut eam immolaret ac sic imperium suae civitati traderet. Sed Romanus sacerdos Dianae, qui de ea re audierat, advenientem iussit prius ad Tiberim descendere atque ibi ablui quam victimam pure et caste immolaret. Homo pius ac credulus paruit. Interea sacerdos Dianae ipse bovem immolare properavit. Sic imperium Romae mansit et cornua bovis (ob similitudinem cornuum lunae ?) affixa in vestibulo templi diu manserunt. Significatio huius fabulae obvia: Romae commune fanum Dianae esse docet Romam caput esse Latinorum.
[recensere] Diana dea Graeco-romana
Postea Diana dea, una ex duodecim maioribus deis qui in Olympo sedem suam habent et eadem quae in Graecia Artemis appellatur, sub specie castae virginis a Romanis colitur. Tanta enim fuit pudicitia ut Actaeonem qui eam nudam lavantem aspexerat in cervum reformarit atque canibus suis lacerandum tradiderit. Nam silvis et venationi (Diana Venatrix) praeest arcum et sagittas gerens, a nymphis vel canibus comitata; filia porro Iovis et Latonae sororque Apollinis in insula Delos nata a Graecis poetis perhibetur. Nihilominus enim eadem atque Luna esse putatur et hoc nomine appellatur sicuti frater eius Apollo idem atque Sol est. Lucina tandem nonnumquam appellata est ut quae parturientes feminas adiuvaret ut partus suos citius in lucem ederent (Diana Lucina). Sed apud Romanos Iuno quoque Lucina vocatur.
[recensere] Unde nomen eius
Nomen huius deae a stemmate radicis indo-europeae *diw* (cuius prima significatio est: lumen diei) ductum est sicut "dies" et "diespiter" id est Iuppiter et "dius/divus/deus"... Omnia ista vocabula ad eandem verborum cognationem pertinent atque apud Graecos Zeus/Dios.
[recensere] Fontes
- De Diana in Aventino monte loquitur Titus Livius libro primo Ab Vrbe condita capite quadragesimo quinto et Varro libro quinto de Lingua Romana.
- De ea Cicero sic ait libro secundo de Natura Deorum "Dianam autem et lunam eandem esse putant" et paulo infra "Diana dicta quia noctu quasi diem efficeret; adhibetur autem ad partus quod ii maturescunt...".
- Macrobius libro septimo Saturnalium capite sedecimo de luna sic ait: "Lucina a parturientibus invocatur"
- Signum egregium Dianae cum Actaeone describit Apuleius de Asino aureo libro secundo capite quarto[1]: "ecce lapis Parius in Dianam factus..."
- De Dianae appellationis falsa quadam etymologia vide si vis Varronem libro quinto de Lingua latina capite decimo sed multo rectius A Ernout A. Meillet Dictionnaire étymologique de la langue latine, Parisiis, MCMLIX : sub verbo.