Gaius Licinius Stolo
E Vicipaedia
Fabius Ambustus ex duabus filiabus maiorem Aulo Sulpitio patricio, minorem Licinio Stoloni plebeio, coniugem dedit. Aulus Sulpitius tribunus militum erat potestate consulari. Cum in domo sorores Fabiae inter se tempus sermonibus tererent, forte incidit ut Sulpitius de foro domum se reciperet, et eius lictor forem, ut mos est, virga percuteret; minor Fabia moris eius insueta id expavit: risus sorori fuit miranti sororem id ignorare. Confusam eam cum pater vidisset, sciscitanti confessa est eam esse causam doloris, quod viro plebeio iuncta esset. Consolatur filiam Ambustus, polliceturque eosdem honores domi propediem visuram quos apud sororem videat. Inde consilia inire coepit cum genero, qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulit ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamen est, et primus Licinius Stolo consul e plebe factus.
[recensere] Fontes
Haec pagina textum incorporat ex Abbatis C. F. Lhomond De Viris Illustribus Urbis Romae, 1779.