In matrimonio...cum liberis
E Vicipaedia
In matrimonio...cum liberis (Anglice: Married...with children) sitcomoedia est Americana, quae de vita familiae Bundy in Chicago est. Fox Network 259 epesodia in undecim gradibus distributa effecit.
Pater familias est Al Bundy (agitur ab Ed O’Neill), qui in sutrina laborat calceos muliebres vendens. Uxor eius est Peggy (Katey Sagal), quae pigerrima est et totum diem televisionem spectat. Kelly (Christina Applegate) filia est puella bella specie sed stultus, itaque multi viri eam adamant. Bud vel Budrick Franklin (David Faustino) filius natu minor est callidissimus prudentissimusque familiae, sed puellis eget. Kelly et Bud saepe pugnant. Praeterea eis est canis nomime Buck.
Finitimi sunt Marcy (Amanda Bearse) et Steve Rhoades (David Garrison). In gradu quarto Steve eam relinquit et in gradu quinto Marcy Jefferson D'Arcy (Ted McGinley) nubit.