Maria Leopoldina Iosepha Carolina, archiducissa Austriae
E Vicipaedia
Maria Leopoldina Iosepha Carolina, archiducissa Austriae | |
---|---|
Maria Leopoldine von Österreich | |
Natus | 22. Ianuarii anno 1797 Vindobonae |
Obiit | 11. Decembris 1826 apud Urbem Fluminensem |
Maria Leopoldina Iosepha Carolina Habsburgensis sive Carolina Josefa Leopoldina de Habsburgo-Lorena sive Imperatrix Leopoldina (Vindobonae, 22 Ianuarii 1797–Flumine Ianuario, in Brasilia, 11 Decembris 1826) erat Imperatrix Brasiliae et Austriae archiductrix.
Imperatrix Leopoldina fuit filia Imperatoris Francisci II Imperii Romani Sancti et suae secundae uxoris, Imperatricis Mariae Theresae Austriae. Soror erat imperatricis Gallorum Mariae Luisae et secundae uxor Neapoleonis Bonaparte.
Petrus Alcantarae, Princeps Lusitaniae, Brasiliae, et Algarvis Vindobonae 13 Maii 1817 matrimonio ab procuratore Mariam Leopoldinam archiductricem Austriae nupsit. Attingit Flumen Ianuarium in Brasilia Maria Leopoldina 5 Novembris 1817, et postero diei nuptias Princeps Petrus Leopoldinaque celebraverunt, quae genuit filios:
- Mariam II Gloriae Lusitaniae Reginam (4 Aprilis 1819–15 Novembris 1853);
- Michaelem Brigantiae (1820);
- Ioannem Carolum Brigantiae (1821–1822);
- Paulam (1823–1833);
- Ianuariam (1822–1901), quae in matrimonium duxit Principem Ludovicum Borbonium et Siciliarum, Comitem Aquilae;
- Franciscam, (1824–1898), quae in matrimonium duxit Principem Fransciscum Aurelianae, Principem de Ioinville
- Petrum II Brasiliae (1825–1891), Imperatorem Brasiliae (1840–1889), qui in matrimonium duxit Teresiam Christinam de Borboniam et Siciliarum, Imperatrix Brasiliae (1842–1889).
[recensere] OBITUS
Cum 29 annis, obiit, in Palatio Sancti Christophori, Villa Boni Visi, civitate Flumine Ianuario. Corpus suum sepultum est in Conventu Adiumenti, in regione hodie vocata Cinematopolitana (lusitane: Cinelândia). Anno 1911, reliquiae translatae ad mausoleum, in crypta Conventus Sancti Antonii, intra tres urnas: primam ex pinu lusitano, secundam plumbeam, et tertiam ex cedro. In secunda urna est inscriptio: "DOM HC DC Maria Leopoldina Austriae Archiductrix Brasiliae Imperatrix Francisci Primi Imperatoris Austriae Mariaeque Teresiae Filia Petri I Imperatoris Ac Perpetui Brasiliae Defensoris Uxor Omnium Virtutum Exemplum Post Se Reliquens Maximo Populorum Planctu In Aeternum Lacrymandum Factum Obiit Flumine Ianuario III IC. Decembris A.D. M.D.C.C. C.X.X.V.I. Aetatis XXIX".
Die 1 Decembris 1954, reliquiae translatae sunt ad sarcophagum in Sacello Imperiale, intra Monumentum Ypirangae, civitate Sancti Pauli.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |