Parmenides
E Vicipaedia
Parmenides (Graece Παρμενίδης), philosophus Graecus, natus circa 550 a.C.n., mortuus circa 450 a.C.n..
[recensere] De Natura
Equi quibus vehor, et qui quo animi impetus ferretur,
Me deduxerunt, postquam in celebrem me vexerunt viam
Deae quae ipsa per omnia ducit doctum virum,
Hac ferebar, namque hac me sollertes portabant equi
Currum agentes ; nymphae autem itineris erant duces,
Heliades nymphae, noctis domo relicta,
Ad lucem, velaminibus a capite remotis.
Axis autem in modiolis ciebat fistulae stridorem
Fervens, binis enim agitabatur tornatis
Rotis utrimque, quotiescumque majore impetu vehere festinarent.
Illic est porta noctis et lucis viarum,
Quam supra hyperthyrum, infra limen lapideum continet ;
Ipsa autem aethere clauditur ingentibus valvis,
Quarum vindex Justitia tenet reciprocas claves.
Hanc igitur nymphae blandis verbis precatae
Scite induxerunt, ut sibi vectem ferrea glande munitum
Confestim amoveret a foribus ; illae aperto ostio
Vastum valvarum hiatum fecerunt, aeratos
In fistulis cardines retrorsum convertentes
Nexos clavis et fibulis ; qua ratione par eam
Cito rexerunt nymphae lato tramite currum et equos.
Ac dea me propitia excepit, dextraque dextram
Prehendit, atque his me verbis affata est :
O puer, divinis comitate aurigis,
Equis qui te vehunt ad nostram domum adveniens,
Salve, siquidem non mala te fors induxit ad ingrediendam
Hanc viam, nam longe a trita mortalium semita distat,
Sed justitiae veritatisque amor.
(Fragmenta vertit Fr. Guil. Aug. Mullachius, MDCCCLX)
Philosophi ante Socratem |
---|
Schola Mileti : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes Pythagorei : Pythagoras · Alcmeo · Philolaus · Archytas · Timaeus Locrus Schola Efesi : Heraclitus — Schola Eleati : Xénophanes · Parmenides · Zeno · Melissus Pluralistici : Anaxagoras · Empedocles — Atomistici : Leucippus · Democritus Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphontes Diogenes Apolloniates |