Pronuntiatio Ecclesiastica
E Vicipaedia
Linguam Latinam hodie binis modis principaliter homines loquntur: Pronuntiatione Ecclesiastica, sive Pronuntiatione Academica. Pronuntiatio Academica (vel Teutonica vel Classica vel Restituta) est reconstructio latinae aetatis classicae, scholis facta, criteriis philologicis et linguisticis. Pronuntiatio Ecclesiastica est traditio viva et oralis latinae linguae a primitivis temporibus per medium Ecclesiae Catholicae cum omnibus mutationibus quae importavit cursus saeculorum. Ergo Latina Ecclesiastica nuntiata evidentiam dat evolutioni quae etiam videtur in linguis Romanicis. Pronuntiatio ecclesiastica etiam pronuntiatio est musicae, cum cantus traditionem praebeat ecclesiae.
Index |
[recensere] Singulae Litterae
Generaliter, omnes litterae habent eamdem pronuntiationem sine respectu locus eorum in expressione. Alii, tamen, formant binos, ubi duae litterae unitae unum faciunt sonum
[recensere] Vocales
- a pronuntiatur a
- e pronuntiatur e
- i pronuntiatur i (vide etiam j)
- o pronuntiatur ə
- u pronuntiatur u (vide etiam v)
[recensere] Dipthongae
- ae pronuntiatur e
- oe pronuntiatur e
[recensere] Consonantes
- b pronuntiatur b
- c pronuntiatur k
- ca pronuntiatur ka
- ce, cae et coe pronuntiantur tʃe
- ci pronuntiatur tʃi
- co pronuntiatur ko
- cu pronuntiatur ku
- d pronuntiatur d
- f pronuntiatur f
- g pronuntiatur g
- h pronuntiatur h
- j adhiberi potest in latina ecclesiastica pro sono j. Si non adhibetur, symbolum i ambos potest significare, secundum contextum.
- k adhibitur in paucis vocabulis, praesertim e Graeca (et in Kalendae, Kalendarium). Pronuntiatur k.
- l pronuntiatur l
- m pronuntiatur m
- n pronuntiatur n
- p pronuntiatur p
- qu pronuntiatur kw
- r pronuntiatur r
- s pronuntiatur s
- t pronuntiatur t
- v pronuntiatur v
- x pronuntiatur ks
- z pronuntiatur ds
