Sanctus Dominicus
E Vicipaedia
Sanctus Dominicus natus est Castiliae in oppido Caleruega, et tempore pueritiae nihil miri ei accidit. Omnia tandem mutata sunt cum missus est cum episcopo suo, Didaco, praedicare Catharis seu Albigensibuss et reducere eos ad ecclesiam catholicam. Episcopus missus est a Papa, qui anno 1205 iubuit Didaco docere fidem catholicam haereticis. Ita Dominicus, anno suae aetatis 26, iter fecit cum episcopo suo in comitatem Tolosanum ut inveniat et verteat Albigenses ad fidem orthodoxam. Anno 1206 fundavit domum seu refugium feminarum Prullianum (Prouille); ab hoc initio continuat operam fidei catholicae.
Interdum legatus Papae necatus est ab inimicis; papa Innocentius III, memoriae aeternae, iubuit ducem Albigensium necari, et ita fecit bellum. Dum Albigenses effugiebant et necabantur Dominicus etiam temptabat vertare eos. Cum parvo numero discipulorum, multi Albigenses duxit veritati.
Numquam domum redivit. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae: ita Dominicani nati sunt, religiosi sed et praedicatores. Ita anno 1217 mense Ianuario auctoritatem recepit a papa Honorio III Ordinem Fratrum Praedicatorum sive Dominicanorum condire. Feminas virosque recepit in ordinem. Mortuus est Bononiae die 6 Augusti 1221.
Hodie Dominicani per totam orbem terrarum sunt diffusi et Evangelium Iesu Christi docent omnibus populis.
Beatificatus est a papa Gregorio IX, memoriae aeternae, anno 1234, et celebratur a Ecclesia Catholica die 8 Augusti.
[recensere] Nexus externi
Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica si possis. |