Sermo vulgaris
E Vicipaedia
Sermo vulgaris terminus est significans dialectos et sociolectos linguae Latinae usque ad mutando illorum dialectorum in linguas Romanicas — distinctio facta est Saeculo 9.
[recensere] Quid fuit Sermo vulgaris?
Anno 813, presbyteres iussi sunt praedicare rustica lingua romanica (sermone vulgari), aut lingua Theodisca antiqua, quod populus communis iam non comprehendebat linguam antiquam Ciceronis. Post generatione, sacramenta Stratisburgensia (sive Argentoratum) inter Carolo II et Louis II iurata sunt atque notata sunt lingua cum latina iam inter se differente:
- Pro Deo amur et pro christian poblo et nostro commun salvament, d'ist di in avant, in quant Deus savir et podir me dunat, si salvarai eo cist meon fradre Karlo et in ajudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dift, in o quid il me altresi fazet, et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui, meon vol, cist meon fradre Karle in damno sit.
Haec lingua non iam erat sermo vulgaris, sed lingua prisca Francogallica quae scilicet e sermone vulgari venerat. Sermone vulgari hic textus ita dictus esset:
- Pro Deu(m) amore(m) et pro christianu(m) populu(m) et nostro commune(m) salvamentu(m), de istu(m) die(m) in ab ante, in quantu(m) Deus sapere et potere mihi dat, sic salvare(h)a(b)eo ecc'istu(m) meum fratre(m) Carolu(m), et in aiuta et in cata-una causa, sic quomo(do) (h)omo per directu(m) suum fratre(m) saluare debet, in (h)oc quo illoe mi(hi) alteru(m) sic faciat, et apu(d) Lothar(m) nullu(m) placitu(m) nunquam prendere(h)a(b)eo quod meum volu(m) ecc'istu(m) meu(m) fratre(m) Carolu(m) in damno sit.
Hic textus iam comprehenditur a locutores linguae latinae antiquae. Latine antiqua, ita dicitur:
- Per Dei amorem et per christiani populi et nostram communem salutem, ab hac die, quantum Deus scire et posse mihi dat, servabo hunc meum fratrem Carolum, et ope mea et in quacumque re, ut quilibet fratrem suum servare iure debet, dummodo mihi idem faciat, et cum Lothario nullam umquam pactionem faciam, quae mea voluntate huic meo fratri Carolo damno sit.
Hoc texto vidimus differentias inter sermone vulgari et lingua antiqua:
- Sermone vulgari, casus novus, obliquus appellatus, utebatur in loco aliorum casuum. Obliquus fuit accusativus sine terminatione m. Litterae inter parenthesibus scriptae iam non dicebantur: Non dicebatur "per dei amorem", nisi "per deu amore".
- Verba quae non terminabantur in -re, sicut esse et composita sua, velle ac composita sua, atque omnia deponentia terminationem in -re prehenderunt: Non dicebatur "velle" nisi "volere", non dicebatur "esse" nisi "essere", neque dicebatur "posse" nisi "potere".
- Tempus futurum disparuit. Haec ita sint quia "b" dicebatur sicut "v" ut tempus futurum sicut tempus perfectum audiebatur (amavit).