Severinus Kierkegaard
E Vicipaedia
Severinus Kierkegaard (natus Hafniae in urbe Danorum in Zelandia insula sita a.d.III.non.Mai. anno 1813., ibidem mortuus anno 1852.) Iutus philosophus erat. Ab illo putare solitum est sectam existentialisticam esse profectam.
Severinus Kierkegaard vitam hominum in unam ex tribus abituram esse viis voluit: homines enim sibi imponere posse aut vitam aestheticam, quae esset vita, qua in diem viverent fugientem neglegentes futuri et praeteriti temporis, aut vitam ethicam, quae esset vita quasi patris familias unam tantum diligentis mulierem, aut vitam fidei, cuius exemplum esset Abraham, vir totus conversus ad numen divinum. Inter quas vitae vias non posse fieri mediam: nam vitam hominum non esse et hoc, et illud, sed aut illud, aut hoc. Ab isto vero aut hoc, aut illo nasci illam sollicitudinem animi, quam Severinus Kierkegaard angorem dixit.
![]() |
Vicicitatio habet citationes quae ad Severinus Kierkegaard spectant. |