Spartacus
E Vicipaedia

Spartacus belli servilis dux fuit. Gladiator ortus in Thracia suscitavit seditionem in Italia meridiionali inter annos 73 et 71 ante Christum. Minuta rebellionis nota sunt in capitulo "bellorum civilium" a Romano historico Appiano. Alter historicus Romanus locutus est de hoc servo: Eutropus autem fecit summarium breve in quarto saeculo in compendio historiae Romanae.
[recensere] Seditio servorum
Appianus dubie dicit Spartacum in legione meruisse, captivum factum esse et veniisse. Potest supponi eum conscriptum esse in auxilia, esse desertorem captum et gladiatorem venditum
Rebellat in gladiatorum ludo qui eum tenebat Capuae et fugit in Montis Vesuvii clivos. Vicit autem legiones missas quae reprimerent seditionem attraxit non solum servos sed etiam agricolas et pastores in verum exercitum.
Romani despiciunt eius vim et solas duas legiones commitunt. Aliae legiones Sertorii seditione in Hispania belloque in Mithridatum Sextum in Orienti regione occupantur.
Cum gladiator Crixus vinceretur et occideretur in primo certamine, Spartacus iussit adire in Italiam septentrionalem vicitque omnes legiones commissas in se. Inter quas una dirigebatur a consule Gellio Publicola. 300 milites Romani capti sunt coactique ad pugnam in munere gladiatorum ut mors Crixi vindicaretur.
Spartacus Romam adiit, consulesque iterum vicit sed destitit progredi Romam recepitque se in Italiam meridionalem
[recensere] Commentarii
[recensere] Index librorum
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |