Temistitlana
E Vicipaedia
Temistitlana (Sepulveda), sive Temixtitan (Cortesius), sive Tenustitana (Anglerius), sive Tenoxtitlan (Hofmannus), sive Mexicum erat caput imperii Azteci, in insula lacus Tescuci conditum. Urbe plerumque decennio 1520 a conquistatoribus Hispanis deleta, hodierna Mexicopolis aedificata est super ruinas, et paullatim Tescuci lacus maxima parte siccatus est.
Navatlaci ad hunc locum, oraculo oboedientes, secundum quod necesse esset civitatem in eo situ in quo aquilam cacto insedentem, serpente vescentem condere, migraverunt. Idem signum inter palludes Tescuci lacus invenerunt.
Urbs, denique, cum continente pontibus iuncta, et cannalibus fossa est, ut vicus omnis vel pede vel canoa apropinquari possit.
8 Novembris anni 1519, regnante Mutezuma II advenit Ferdinandus Cortesius. Illo tempore, tradunt periti, Temistitlana erat inter mundi maximas, cum Parisiis et Constantinopolite. Numerus incolarum erat fortasse inter 200,000 et 300,000. Cortesius cum copiis suis urbem die 13 Augusti anni 1521 cepit, magna cum vi et vastatione.
Urbem describit Sepulveda:
- Mexicum igitur, quae urbs Temistitlana quoque nominatur, in occidua meridianaque plaga citra orbem aequinoctalem decima octava parte sita est in palude salsa. Eius regionis, quae altissimis montibus undique continetur, planitiem passuum trecenta circiter milia in orbem patentem duae paludes obtinent continuatis monticulis inter se diremptae, quarum altera dulcis est aquae, altera salsae, sed eaedem parvo freto committuntur, qua commeantibus naviculis, qui urbes in utraque sitas incolunt, commercia exercent inter se. Ceterum dulcis, quae iugibus rivis superne manantibus alitur, in salsam latius patentem influit, quam subiecta terra nitrosa et salsa sic inficit, ut aquae maritimae simillimam reddat et sali conficiendo peridoneam. In salsa igitur pallude Temistitlana condita est, ut in Hadriatico mari Venetiae, eodemque modo duplices vias habet terreas et aqueas, sed multo rectiores et latiores, praesertim terreas, quae transversis aqueis interscissae ligneis pontibus committuntur, tam latis quibusdam ut equites deni invehi simul possint; quaedam etiam viae partim terreae sunt, partim aqueae, itaque tota fere urbs pedibus et naviculis pervadi potest. (De Orbe Novo 5.23.1-2)
Hodie in regione nomine Vera Crux est municipalitas nomine Temistitlana.