Tribulum
E Vicipaedia
Trībulum, -i (aliter trībula, -ae; trīvolum, -i) est machina rustica plostello trahaeve similis quae ab equis tracta segetem sua sponte triturat.
Varro ita hoc instrumentum describit:
- Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. (Rerum Rusticarum De Agri Cultura liber 1.52)
Hodie tribulum mechanicum a curru tractorio vehitur.