Käyttäjä:Tedeum
Wikipedia
Te deum laudamus Te dominum confitemur. Te æternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli, tibi cæli: et universæ Potestates. Tibi Cherubim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli et terra majestates gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus. Te Prophetarum laudabilis numerus. Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbum terrarum sancta confitetur Ecclesia. Patrem immensæ majestatis: Venerandum tuum, verum, et unicum Filium. Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriæ, Christe, tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cælorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Judex crederis, esse venturus. Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum Sanctis tuis in Gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuæ. Et rege eos, et extolle illos, et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies, benedicimus te, et laudamus nomen tuum in sæculum sæculi. Dignare Domine die isto sine peccato nos custo dire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos, quem admodum speravimusin te. In te Domine speravi non confundar in æternum.