Acerrae (Transpadana)
E Vicipaedia
Acerrae (nomen quod grammaticales «pluralia tantum» continent) oppidum olim in Galliae Transpadanae regione fuerunt. Oppidum acerranum Celtorum Insubrum tribu erat, positum super fluminis Adduae ripam et secundum viam inter Cremonam Laudemque Pompeiam (hodie Lodi Vecchio), apud hodiernam Pizzighettone (Agri Cremonensis).
[recensere] Historia
Tempus Acerrarum conditae ignotum est. Historicae restitutiones quaedam sustinent - quamquam sine causis cumprobantibus - ut a praexsistenti Tuscorum constitutione ortae fuissent. Tamen certum est in III saeculo a.C.n. Celtorum Insubrum oppidum fuisse, cuius nomen Acerrae, non longe ab Adduae ostio in Pado. Verisimile est opportunitatem urbis pugnandi bellandique constitutam a propinquitate ad haec dua flumina - paludesque quae ab iis formabantur - atque a propinquitate ad finites Celtorum Cenomanorum - qui occupabant agrum Oriente ultra Adduam et qui ab antiquo rivales Insubrum erant - et a verisimili transitu apud eam sic appellatae Viae Gallicae, quae coniungebat hodiernae Langobardiae partes occidentalis orientalisque per Abduae vadum.
Anno 223 a.C.n. exercitus romanus, cui Gaius Flaminius Nepotis Consul praeerat, Padum transivit ad Insubrum agrum invadendum.
Postquam ab exercitu romano captae, Acerrae in statione factae sunt, secundum viam inter Cremonam (colonia romana in anno 218 a.Ch.n. condita) Laudemque Pompeiam (in Laudensibus finitibus), a qua Acerras administratas verisimile est. Tantundem verisimile stationem acerranam sub Imperii occasu exstintam esse: in Tabula Peutingeriana commemoratur, tamen reliquia sua reperta non sunt.