Caecilius Statius
E Vicipaedia
-
- Saepe est sub palliolo sordido sapientia (in Cic. Tusc. III, 56)
Caecilius Statius fuit scaenicus poeta.
Index |
[recensere] Vita
Gallus Insuber fuit, natus est enim forsitan Mediolani inter 230 et 220 a.C.n., id est inter Plauti et Terenti generationem.
Statius Romam deferri ut servus traditur, et cum emptus esset a Caecilio quodam, post manumissionem illius nomen gentilicium cepit, sicut antea Livius Andronicus fecerat.
Fabulas scaenicas tantum scripsit, quas feliciter acceptae sunt cum actae essent a clarissimo actore Ambivio Turpione. Floruit ad 180 a.C.n.
Mortuus est circa 168 a.C.n., secundum Sanctum Hieronymum, sed incerta haec traditio est.
[recensere] Opera
Sua opera perdita fere omnia sunt. Habemus supra quadraginta titulos, partim Graecos (Gamos etc.) partim Latinos (Exul, Fallacia, etc.), partim duplici lingua (Hypobolimaeus sive Subditivus, Obolastes sive Faenerator), et multa minima lacerta, congerentia fere 250 versus. Impossibile est nobis iudicare artem suam, sed tria fragmenta nobis digni memoratu sunt: Aulus Gellius ea tradidit e Plocio, comoedia palliata quae Caecilius verterat e graeca lingua Menandri. Quae fragmenta commonefaciunt nos de illa Plauti vivacitate quae in Menandro deest.
Aliquot versus in sententias traditi sunt, gravitatem quandam testantem quae nuntiat Terentianum stylum.
[recensere] De fortuna
De Caecilio Statio multa iudicia a serioribus scriptoribus nobis traditi sunt, quorum plerique Caecilium describunt quasi e maximis (nisi maximum) fabularum scaenicum poetam Romanum, sed Ciceronis iudicium forsitan exitiale fuit Caecilii operibus, cum orator, quamquam scribens Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum (De optimo genere oratorum, 2), haec severa verba demum reliquit:
- secutusque sum, non dico Caecilium.... malus enim auctor latinitatis est, sed Terentium, cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi (ad Att., VII, 3, 10)
[recensere] Notanda
Caecilius Statius non est Publius Papinius Statius, poeta secundi saeculi p.Ch.n. qui scripsit epica poemata Thebaidem Achilleidem et Silvas. Papinius Statius delectus est a Dante Alighieri ut perficeret suum purgatorium iter.
[recensere] Vide etiam
- Titus Maccius Plautus
- Publius Terentius Afer
- Publius Papinius Statius
[recensere] Nexus Externi
![]() |
Vicifons opus nominatum Caecilius Statius habet. |