Classis
E Vicipaedia
- Pro pagina discretiva vide classis (discretiva).
Classis in sociologia describit gregem hominum qui quadam qualitate saepenumero oeconomica similes sunt. Saepenumero hi homines putant se sodales esse.
Etiam apud maiores classis gregem hominum designabat qui magnitudine pecuniae quam rei publicae solvere debebant similes erant.
Etiam in rebus statisticis homines vel res in classes dividuntur exempli gratia classes secundum magnitudinem reditus vel secundum magnitudinem corporis.
Secundum placita marxiana sunt duae classes magnae classis enim operariorum et classis capitalistarum. Illi nihil vendere possunt nisi potestatem suam laborandi, hi instrumenta fabricandi possident. Hac classium ratione eventus capitalismi definitur.