Demetrius Cantemir
E Vicipaedia
Demetrius Cantemir (natus 26 Septembris anni Domini 1673 in civitate Silisteni, vel Iasi, mortuus anno 1723) princeps Moldaviae fuit ab anno Domini 1710 usque ad annum Domini 1711. Quoque fuit encyclopaedista, compositor poetaque.
[recensere] Vita Demetrii Cantemir
Filius principis Constantini Cantemir, Demetrie Cantemir graecis, latinis slavisque linguis litteris studuit in Iasi. Dicunt Cantemir esse ingentem memoriam.
Litteris etiam studui in Istanbul traditione respectante; ibi viginti annis vixit. Anno Domini 1710 Cantemir princeps Moldaviae a sultano Ahmed III nominatus est. Patre adessente, Demetrius Cantemir hospodar etiam nominatus est. Anno Domini 1710 autem amicitiam fecit cum Imperatore Russiae Petrus Maximus, qui quondam proelium gessit cum Turcia. Sua enim voluntas fuit constituere unam patriam cum Valachia Moldaviaque.
Russicus autem exercitus non vicit. Cantemir in Russiam properavit, renuntiavitque suum titulum principis Moldaviae. Princeps Imperii Russiae fuit, tenuitque nonnullas terras in Ucraina. Condidit Academiam Artium et Scientiarum Sanctis Petersburgis.
Demetrius Cantemir mortuus est anno 1723 in civitate Kharkov. Antiochus Constantinusque filii sui et Maria Smaragdaque filiae suae fuerunt.
[recensere] Haeres artisticus culturalisque
Scimus Demetrium Cantemir undecim linguas scisse, antiquas modernasque. Humanista quoque fuit: mathematicas studuit, cognovitque architecturam, historiam, theologiam, artem musicae, philosophiam et litteraturam. Demonstravit latinitatem Dacorum in libro suo de historia regionis. Invenit notationem musicalem, quo scripsit nonnullas (circa 350) compositiones quarum stylus turcus est.
Demetrius Cantemir etiam scripsit de historia Turciae Moldaviaeque, de Islam Arabiaeque. In Academiam Berolinae nominatus est anno 1714. Anno 1714 quoque latine scripsit Descriptio Moldaviae, liber suum praeclarum.