Europa Latina
E Vicipaedia
Europa Latina[1] confecta est e nationibus quae habent linguas e Latina ortas et videntur dissimiles esse nationibus germanicis slavicisve cultu moribusque; haec nationes sunt Francogallia, Hispania, Lusitania, Italia, Romania, Moldavia. Nationes parvas addere licet ut Andorram, Monoecum, Luxemburgum, nationesque multilinguis ut Helvetiam, Belgiam, Sloveniam, Graeciam. Harum regionum fere omnes, excepta Moldavia, sub Imperio Romano erant.