Eva
E Vicipaedia
- Haec pagina de femina prima explicat. Si quid quaeris quod et "Eva" appellatur, vide Eva (discretiva).
Evam feminam primam in Terra fuisse scriptum est in Bibliis Sacris. Liber Genesis narrat Evam peccavisse, quia fructum a Deo vetitum cenavit. Dicitur hic eventus fuisse causa mortis hominum.
Nova Vulgata scribit:
- Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Gen. 2:21-22)
- Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Gen. 3:20)