Fulgur
E Vicipaedia
Fulgur (-ris, n) et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.