Disputatio:Harrius Potter
E Vicipaedia
Formam genitivam "Harri Potteri" (vel "Harrii Potteri" nonnumquam, videtur) non intellego. Si "Potter" est nominativum, cur "Potteri" genitivum nec "Potter" nec "Potteris"? Plurima nomina insolita peregrinave esse aut indeclinata aut tertiae declinationis cogitaveram. Quae nomina hominum (non modo "puer, pueri") in lingua Latina classica ad hunc modum declinant? -Adamas 14:16, 11 Martii 2006 (UTC)
-
-
- Odoacer, Odoacri; ergo Potter, Pottri (non Potteri)? IacobusAmor 01:38, 23 Iulii 2006 (UTC)
-
-
-
-
- Asper, Asperi; Falacer, Falacris --Iustinus 03:33, 23 Iulii 2006 (UTC)
-
-
- Liber ipse ita nomen declinat. Ut videtur, Needham redditor voluit casus nominativos similes formis Anglicis tenere: ita, Potter, Potteri; Hagrid, Hagridi; Norbert, Norberti. (Etiam 'Voldemort', qui certe 'mors, mortis' indicat, habet genetivum 'Voldemortis' cum nominativo 'Voldemort'.) —Myces Tiberinus 11:05, 20 Iulii 2006 (UTC)
-
- Latinizationes quibus usus est ille sunt omnino malae, et inopinatae. Sed cum sit versio sollemnis et latina, non possumus obstare. --Iustinus 22:43, 22 Iulii 2006 (UTC)