Laborator
E Vicipaedia
Laborator [1] est in societate moderna operarius seu mercenarius. A servis eo distinguitur quod homo liber est. Non est domini proprium. Eo definitur quod laborandi potestatem sicut mercimonium vendit quod facere potest quia homo liber est. Ex altera parte hanc potestatem vendere cogitur quia nihil possidet nisi eam potestatem.
Secundum placita Marxiana mercem non accipit nisi illam quae necessaria est ut vivere et laborare possit. Omnia quae super illud fabricabit propria conductoris fient. Eorum valor plusvalor nominatur.