Litteratura Sanscrita
E Vicipaedia
Litteratura Sanscrita est corpus operum quae Sanscritice scripta sunt.
[recensere] Litteratura Vedica
Scripta Vedica ab anno 2000 a.C.n. usque ad annum 500 a.C.n. composita et Induismi posteri incrementi fundamentum sunt. Quattuor libri qui Vedae vocantur sunt Rigveda, Yajurveda, Samaveda et Atharvaveda, e quibus primi tres graviores putantur. Liber unusquisque quattuor habet genera scriptorum: hymnos, ritus, meditationes, et mysticam philosophiam. Vedae non scripti a singulo auctore, sed per saecula multa collecti sunt a innumerabilibus vatis. Offerunt igitur Vedae prospectum historiae et culturae Indicae huius antiquissimae aetatis. In eis diversae res continentur, et philosophiae diversae et diversae religiosae fides. Libri qui Upanishades dicuntur et qui pars Vedarum sunt doctrinas continent philosophicas. Lingua Sanscrita quae in Vedis versatur prisca est et “Lingua Sanscrita Vedica” vocatur et nonnulla fragmenta obscura manent interpretatione sine commentariorum auxilio. Lingua Sanscrita Vedica similitudinem habet Linguae Avestanae, in qua Zoroastrianismi scripturae scribuntur.
[recensere] Litteratura Epica
Ab XII saeculo usque ad saeculum II a.C.n., opera magna scripta sunt litteraturae epicae, aut, ut ipsi dicunt, itihāsa (scilicet "res gestae"): Mahabharata et Ramayana. Opera ambo a multis generationibus hominum oratorie tradita et amplificata sunt. Saeculo circiter II a.C.n., tandem scripta sunt.
[recensere] Mahabharata
Mahabharata (quod "India Magna" significat) est una ex amplissimis poeticis operibus Universalis Litteraturae. Poema clariter epicum est, sed in eo continentur amplae expositiones de Indica mythologia, philosophia et religione. Centum milia versuum habet et octies maior quam Ilias et Odyssea coniunctae est. Traditionaliter, eruditum Vyasam putatur auctorem esse. Vyasae tamen historica fides non comprobatur in fontibus externis. Clarus est praeterea ut Mahabharata non scriptus est a singulo auctore sed a multis personis creatus per saecula multa. Docti putant decem milia versuum Mahabharatam habuisse cum in primo compossitus est (a Vyasa?). Oraliter deinde transmissus est per saecula multa, quod permisit ut quivis nonnullos hic adderet versus et nonnullos illic versus mutaret. Per saecula multa, opus crevit multis novis cum partibus quae additae sunt et veteribus partibus quae sunt mutatae. Hoc modo Mahabharata simpliciter evolutus est una cum Indica cultura et factus est depositum morum socialium, mythologiae et philosophicarum religiosarumque doctrinarum, quae maximam assequuntur philosophicam complexitatem in opere quod vocatur Bhagavadgita e quo Induistica posterius crevit religione. Hic Bhagavadgita decimo parva (“capitulo”) Mahabharatae invenitur.