Mago Barca
E Vicipaedia
Mago Barca seu Magon Barca Carthaginiensis dux, filius tertius (ut dicitur) Hamilcaris Barcae (243-203 a.C.n.) primam partem in Secundo Bello Punico egit. Eius fratres natu maiores, ille Hannibal et Hasdrubal, aestimati sunt maiores duces quam is, sed tamen imperator magnus erat. Pauca sunt nota de eius iuventute, praeter id quod cum fratribus in insidiis, in quibus pater interfectus est, non aderat.