Manius Curius
E Vicipaedia
Manius Curius Dentatus (ca. 330 AC - 270 AC) fuit vir plebeius Romae antiquae, clarus quia terminavit bella contra Samnites.
Secundum Plinum, cognomen "dentatus" ei detur quod natus sit cum dentibus.
[recensere] Bella contra samnites
Consul fuit semel in anno 290 AC°, anno in quo pugnavit vicitque militias contra Samnites Sabinosque. Manius Curius Dentatus contra Samnites profectus, eos ingentibus proeliis vicit . Romam regressus in concione ait "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato juraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena jugera populo viritim divisit: cumque ei senatus jugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset
[recensere] Bella in Pyrrhum
Electus consul suffectus in anno 284 AC Gallos Senones vicit.In anno 275 AC fuit consul bis et vicit exercitum Pirrhi in proelio Beneventi (illo tempore, Maleventum). Anno posteriore, inter tertium consulatum, Lucanos exterminavit. Postea Curius consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et juniores taedio belli nomina non darent, conjectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari jussit. Cum adolescens non responderet, bona ejus hastae subjecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de injuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona ejus et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.
His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est.
[recensere] domi
Fuit censor in 272 AC et initiavit constructionem secundi aquaeductus Romae,Anii veteris, utens exuviis victoriae contra Pirrhum.
In 271 AC) anno, iubet canalem construi ( Cavum Curianum) ut defluant aquae stagnantes fluminis Velini, quae erant palus aegra areae orientalis planities Terni, ad saltum Marmoris: unde, aqua influebat in flumen Nigrum, affluens rivus Tiberis.
In "http://it.wikipedia.org/wiki/Manio_Curio_Dentato"
Haec pagina textum incorporat ex Abbatis C. F. Lhomond De Viris Illustribus Urbis Romae, 1779.