Murex ferreus
E Vicipaedia
Mūrex ferreus est instrumentum bellicum quo impetus militum sive equorum retardatur. Figura solita consistit ex quattuor clavis sicut tetrahedron sive pyramis dispositis.
Aevo medio hoc armamentum notum est nomine calcitrappa (-ae, f.), ex calce et trappa quae est vox mediaevalis eiusdem significationis ac laqueus, pedica, vel insidiae.
[recensere] Loci Classici
"Nondum ad iactum teli pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem pervenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset." Curtii Historiae Alexandri Magni: 4, 13, 36
"Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praeualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere." Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium Liber: 3.7.2