Otho
E Vicipaedia

Marcus Salvius Otho (25 Aprilis 32—16 Aprilis 69) erat imperator Romanus ab 15 Ianuarii 15 usque ad mortem, nempe anno quattuor imperatorum.
Familia Othonis erat Etrusca, ex urbe Ferentino in Etruria. Otho erat amicus Neronis, usque ad annum 58, cum Otho adamaverit Poppaeam Sabinam, amicam Neronis. Nero eum gubernatorem Lusitaniae creavit.
Otho in Lusitania decem annis remansit et provinciam cum peritia administravit. Ambitiosus autem anno 68 cum Galba, gubernatore Hispaniae Tarraconensis, seditionem contra Neronem egit, Otho Romam eum consecutus est. Otho Galbam succedere speraverat, sed anno 69 Galba Pisonem elegit. Otho cum praetorianis se iunxit, et Galbam Pisonemque necaverunt. Deinde imperator a Senatu factus est.
Otho, monumentis Neronem honorans, populum divinxit. Etiam aedificationem Domi Aureae perfecit, quae a Nerone instituta erat.
Tamen exercitus in Germania se Vitellii partibus favere pronuntiaverat. Legiones Dalmatiae, Pannoniae, et Moesiae ac praetoriani cum Othone se iunxerunt. Otho etiam naves habuit. Otho Vitellium ad Padum invenit et Placentiam feliciter defendit.
Vitellius castram Othonis Bedriacum oppugnare constituit. Otho superatus est, sed postea copiae Othonis Vitelliaeque ut amicos salvere se iusserunt. Otho contionem habuit et mane cultro se fodit. Sepulcrum Brixelli exstructum est, cum inscriptione Diis Manibus Marci Othonis.
Suetonii De Vita Caesarum |
---|
Vita Divi Iuli - Vita Divi Augusti - Vita Tiberi - Vita Gai - Vita Divi Claudi - Vita Neronis - Vita Galbae - Vita Othonis - Vita Vitellii - Vita Divi Vespasiani - Vita Titi - Vita Domitiani |