Pornographia
E Vicipaedia
Pornographia (ex verbis Graecis πόρνη 'scortum', vel πόρνος 'moechus', vel πορνεία 'stuprum' ; et γραφή 'res scripta') est actus sexualis in pellicula, imagine, sive libro vel alio litteraturae opere depictus ad corporis voluptates excitandas.
Pornographia multis temporibus vetita est ; etiam hodie in multis iurisdictionibus vetitur, vel usus operarum pornographicarum circumscribitur.
Ut eius modi usus restringeretur, temporibus praeteritis pornographica saepe Latine scripta sunt ut solum ab eruditis vel hominibus altioris status legi possent, sed etiam hodie nonnumquam pornographia Latine fit.
Ut solent, nonnulli religiones et homines fastidiosi vel pudicum simulantes pornographiam condemnant. Ex altera parte disputatur num hodierna pornographia in primis viris placeat et mulieres ad instrumentum abducat.
[recensere] Opus pornographicum Latinum
Aloysiae Sygeae Toletanae Satyra Sotadica de arcanis amoris et Veneris. Aloisia hispanice scripsit latinitate donavit Ioannes Meursius. Lugduni 1660. Hoc librum minime a pia Aloysia Sygea scriptum esse constat sed revera ut suspicatur a Ioanne Meursio vel potius a Nicolao Chorier. Vide etiam: Francogallice