Raetia
E Vicipaedia
Raetia fuit provincia Romana in regionibus aquiloniis, ab Alpibus usque ad Danuvium et ab Lacu Bodamico usque ad Aeneo fluvio. Sed Danuvius suit finis provinciae solum ad Abusinam (Germanice: Eining), ita Vespasianus iussit limitem, qui limes Raeticus appellatur, collocare.
Index |
[recensere] Expugnatio a Romanis
Drusus anno 15 a.C.n. Alpes transiit invasitque finis alienos. Eodem anno Tiberius invasit regiones occidentis et pervenit lacum Bodicamum et Vindelicos vicit.
[recensere] Provincia sub dominatione Romana
Annis 16 ad 14 regiones in Raetiam provinciam conclusae sunt. A procuratore e ordine equestri rectae sunt. Tempore Marci Aurelii circum annum 180 legio, enim legio III Italica, in Raetiam missa est. Sua castra fuerunt Castra Regina. Sic legatus Augusti pro praetore novus procurator factus est.
Ab quarto saeclo Raetia, quae fuit dioecesi Italicae, in Raetia prima (Curiensis) et Raetia secunda (Vindelica) secreta est. Duo partes duci subictae sunt, nunc a singulis praesidiis recta. Casu imperii Romani anno 476, fortunae partium secatae sunt. Raetia secunda, quae Aquilonia sita est, a Marcommanis et Baiuvaris expugnata est. Copulae in Italiam secatae sunt, et lingua cultusque Romanorum abierunt. Raetia prima invicem copulas in Italiam colere potuit, ac lingua Latina et Christianismus migrationem gentium restiterunt. Postea nomen Raetia solum pro Curiensi in usu fuit.
[recensere] Urbes in Raetia provincia
Urbes amplae Romanorum fuerunt: Augusta Vindelicorum, Castra Regina, Cambodunum, Curia Raetorum, Foetes, Curia, Clunia, Apodiacum, Guntia.
[recensere] Linguae raetoromanae
In quibusdam regionibus Italiae Helvetiaeque etiam nunc propria versione linguam latinam loquuntur, scilicet in Helvetia Romancicam linguam et in Tirolo meridionali linguam ladinam, et etiam in Foro Iulii linguam foroiuliensem.
![]() |
Provinciae Romanae | ![]() |
---|---|---|
Achaea | Aegyptus| Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Aquitania | Arabia | Armenia | Baetica| Bithynia | Britannia | Corsica et Sardinia | Cyrenaica | Dacia | Galatia | Gallia Belgica| Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis | Illyricum | Italia | Lusitania| Macedonia| Mauretania | Moesia | Noricum | Palaestina | Pamphylia et Cilicia | Pannonia | Phrygia| Raetia | Sarmatia | Syria et Coele-Syria| Thracia |