Tereus
E Vicipaedia

Tereus, rex Daulius vel Thracius a fabulis notus. Tereus ab Daule in Phocide vel ab aliqua Thracis parte Athenas venit ut regem Pandionem in finium rixa cum Labdaco, rege Thebarum, iuvaret. Benevolentiae causa Pandio rex filiam suam Procnem Tereo uxorem dedit, quae filium Ityn vel Itylon vocatum paruit. Tereus, cum sororem Procnis Philomelam amare coeperit, Procnem ex urbe misit, eam mortuam esse Philomelae persuasit, propterquod Philomela frui potuit. Tereus crudelis linguam Philomelae amputavit ne puella, iam muta, Procnem adhuc vivam certiorem huius eventus faceret. Quamobrem Philomela hunc eventum in vestimento signibus secretis contexuit, quod ad sororem Procnem misit. Ulciscendi causa sorores, cum filium Ityn occiderint, eum Tereo sicut cenam dederunt. Tereus de filio mortuo atque eso sero cognoscens ferro stricto sorores sectatus est. Procne fugiens in lusciniam mutata est, Philomela in hirundinem (vel vice versa), Tereus in upupam mutatus est.