Terra (regio)
E Vicipaedia
Terra (-ae, f.) seu tellus (-ris, f.) est regio vel locus ubi homines, plantae vel animalia (aut nemo) vivunt. Contrarium terrae mare est.
Terra etiam politice definita esse potest sicut terra Germanica, Francogallica, Britannica et ceterae terrae.
Terra australis erat terra continens quae aliquo temporis spatio in australi parte terrae esse putabatur sed numquam inveniebatur. Solum mare ibi erat et terrae continentes Antarctica et Australia quae multo parvius sunt quam terra australis esse putabatur.
Apud Livium invenimus "terra Gallia" et "terra Italia", apud Horatium "tellus Iubae", quod terra Numidia est, et apud Vergilium tellus Gnosia, secundum Stowasser.