Adolfus Hitler
E Vicipaedia
Adolfus Hitler | |
---|---|
Adolf Hitler | |
Efficies in Nota postalica | |
Natus | 20 Aprilis 1889 Brunoduni |
Obiit | 30 Aprilis 1945 (aetas 56) Berolini |
Adolfus Hitler[1] (1889–1945) fuit ab anno 1921 praeses Factionis Operarum Nationalis Socialisticae Germanicae (NSDAP) et inter annos 1933 et 1945 cancellarius; ab anno 1934 etiam Praeses Germaniae. Appellatus est dux (Theodisce: Führer) suae voluntatis causa.
Index |
[recensere] Curriculum vitae
Hitler natus est Brunoduni in Austria die 20 Aprilis 1889. Pater fuit Aloysius Hitler, portitor; mater, Clara, nomine Poelzelia nata. Adolfus a patre cottidie cingulo pugnisque inhumanissime verberabatur. Primos scholae annos, puer erat discipulus optimus; post scholam attamen otiosus. Desiderium suum esse pictor "in aer dissolutum" est. Professores enim academiae artis Vindobonensis opera Hitleri nullius valoris esse iudicabant. Post cladem belli orbis terrarum I, Hitler politicus esse constituit.
Die 30 Ianuarii 1933, Hitler Cancellarius Germaniae a praeside Paulo de Hindenburg creatus est.
Hitler dicionem recepit in commotionem quae accedit Germaniae post Bellum Orbis Terrarum I. Oeconomia Germanica refecta, legionibus Germanicis rearmatis, dominioque fascista imposito, Hitler studebat expandere Germanicum locum vivendi (vulgo: Lebensraum) tantum, ut anno 1938 Austriam annexit terrasque Bohemicas.
Die 1 Septembris 1939, Hitler Poloniam irrumpens, Bellum Orbis Terrarum II incepit. Unum mensem Germania Poloniam expugavit, de qua multa annexa sunt ad Germaniam, ut Imperium Germanicum Maius (vulgo: Großdeutsches Reich) formetur.
Hitler iudicabat Iudaeos culpam habuisse, quod Germani bello per totum orbem terrarum gesto primo, in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem omnes Iudaeos necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.
Quando fuit maxima, Germania Nazista insidebat maiorem partem Europae. Deinde victa est. Fine belli, Hitler induxerat necandum undecies decies centena milia hominum, maior pars eorum necata in genocidio sedecies decies centena milia Iudaeorum, res quae nunc appellatur Holocaustus.
Berolini) die 30 Aprilis 1945, bello in Europa paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi conscivit cum uxore sua, Eva Braun, quam eodem die in matrimonium duxerat.
[recensere] Opera
Scripsit etiam librum De proelio meo (Theodisce: Mein Kampf) inscriptum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit.
[recensere] Notae
- ↑ Adolfus Hitler: ad litteram fortasse Adolfus Casarius quia Hütte = 'casa'. Attestatio nominis est hic: Ephemeris.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolfum Hitler spectant. |