Creta
E Vicipaedia
Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca.
Index |
[recensere] Historia
Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoicum appellatur.
Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.
[recensere] Administratio
Creta, peripheria vel regio Graeciae hodiernae, in quattuor nomos sive praefecturas dividitur, scilicet Cydoniam, Rhithymnam, Heracleum, Lasithium.
[recensere] Montes
- Ida
[recensere] Mythologia
- Cretae Iupiter et natus et a matre in speluncam quandam abditus esse dicitur, ne a Saturno patre devoraretur.
- Illuc Europam etiam filiam regis Poenorum a Iove in tauri speciem converso abductam esse fama est, quo loco deo raptori Minoa regem Cretensium enixerit.
- Daedalus architectus optimus Cnossi in urbe Cretae labyrinthum prius aedificavisse traditur, quam una cum Icaro filio infelici alis factis in Italiam evolaverit.
- Minoa autem Minotaurum privignum suum in labyrintho inclusisse narrant. Denique Thesea filium regis Atheniensium Ariadna filia Minois iuvante monstrum illud occidisse.
[recensere] Vide etiam
- Bellum Creticum (1645-1669)
- Creta (provincia Imperii Ottomanici)
- Res Publica Cretica
- Insurrectio Cretica (1821-1828)
- Insurrectio Cretica (1833)
- Insurrectio Cretica (1839-1841)
- Insurrectio Cretica (1858)
- Insurrectio Cretica (1866-1868)
- Insurrectio Cretica (1878)
- Insurrectio Cretica (1889)
- Insurrectio Cretica (1895-1898)
- Insurrectio Cretica (1905-1906)
- Index procuratorum Cretae
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cretam spectant. |
[recensere] Bibliographia
- Th. Detoraces, Ιστορία της Κρήτης. Heraclei 1990.
- Basilius Psilaces, Ιστορία της Κρήτης από της ανωτάτης αρχαιότητος μέχρι των καθ' ημάς χρόνων. 4 voll. Chaniae 1899-1910.
- Stergius S. Spanaces, Η Κρήτη. 2 voll. Heraclei 1964.