Lingua Gothica
E Vicipaedia
Lingua Gothica in numero linguarum Indoeuropearum habetur et lingua Gothorum erat. Ea lingua in familia (vel ramo) linguarum Germanicarum est. Lingua Gothica una atque sola lingua Germanica orientalis est ex qua plus quam pauca verba adhuc exstant.
Praeter conversionem bibliorum sanctorum paucos tantum textus scriptos videmus. Tamen sunt, qui hac lingua (raro) utantur, sicut e. g. etiam nonnullae paginae vicipaediae Goticae exstent.
Lingua Gothica usa est a Visigothis et Ostrogothis in liturgia Ariana.Recaredo converso, regnum Hispaniae Catholicum fuit ergo lingua Gothica usa non iam fuit.
[recensere] Loci
Lingua Gothica mortua est. Saeculo autem XVI. Busbequius Gothorum, qui viderentur, posteros in Chersoneso etiam tum huius linguae dialecto usos esse testis exstat satis certus. Qua in regione lingua Gothica qui loquebantur usque ad saeculum XVIII. superfuisse videntur.
[recensere] Vide etiam
|
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |