Absinthium
E Vicipaedia


-7 =
Exempla: {{latinitas|-5}} vel {{latinitas|-4}} vel {{latinitas|-3}} vel {{latinitas|-2}} ... vel {{latinitas}}

Artemisia absinthium est herba amarissima (sola ruta est amariort) et elementum praecipuum potionis infamis absinthii (Francogallice: absinthe).
[recensere] Historia
Fama est absinthium a doctore ordinario (ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinari fuit remidium quod continuit herbas absinthii, anisi, et fœniculi. Remidium ad dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico-Ludovico (Henri-Louis) Pernod dedit, qui autem absinthium fecit potionem celebratissimam in Gallia.
Circa finem saeculi XIX, rumor incepit ut absinthium toxicum sit. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiam furoremque efficere. Cum quidam homo Helveticus, Ioannes (Jean) Lanfray Absinthio (aliisque potionibus) ebriatus necavisset familiam suam, usus absinthi interdictus est.
[recensere] Loci
Plinius Maior, Historia Naturalis, liber xxvii,
- Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus.
- Est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.