Antonius Praetorius
E Vicipaedia
Antonius Praetorius natus est Lippstadii in Germania anno 1560; defunctus est Lautenbaci, quae civitas ad viam Montanam sita est, die 6 Decembris 1613. Parochus fuit reformatorius, theologus, et scriptor. Factis litterisque etiam contra lamiarum persecutionem torturamque pugnavit.
Index |
[recensere] Vita et facta
Anno 1586, Antonio tum scholae Latinae rectore Cameni in Germania, mulier sua, nomine Maria, filium Iohannem peperit.
Postea, Praetorius primus Tutelhaemii Palatini parochus reformatorius electus est, ubi anno 1595, primum Vas Heidelbergense, quod anno 1589 et tribus sequentibus mirifice non minus quam magnifice constructum erat, versibus Latinis descripsit.
Deinceps vero anno 1597, a Comite Burstaenii, Wolfgango Ernesto, ecclesiae Isenburgensis minister verbi arcessitus est. Ibi a comite etiam “socius iudicii de lamiis” electus est, sed Comite absente aliquando tam fortiter contra torturam feminae innocentis protestatus est, ut causa finiretur et femina dimitteretur. Quae fortitudo singularis Praetorio autem non profuit. Officio dimissus et terra expulsus est.
Anno 1598, Lautenbaci parochiam accepit. Eodem anno librum de lamiis et opera diaboli edidit, sed mortem timens, non suo nomine, sed filii Ioannis. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum argumentatus est. Annis 1602 et 1613, secunda et tertia editio sui libri vero auctoris nomine lata est. Anno 1629, 16 annos post mortem, quarta editio ab ignotis sponsoribus lata est.
[recensere] Vas Heidelbergense (epitoma)
- Miratur magis, ipse qui tuetur
- Praesens omne negocium; potestque
- Verax semper haberi et esse testis.
- Multi propterea bonos amicos
- Longè conveniunt, videre possint
- Ut vas hoc, velut ipse nuper egi.
- Et sanè hoc opus est mehercle dignum
- Visu, occasio si ferat modesta.
- Talis, credo, cadus, tanto cum munere vitis,
- Non est, immensi qua patet orbis iter.
- Frustra incredibiles vasi fama occupat aures:
- Namque, nisi aspiciat, credere nemo potest.
- Hic bonitas, hic majestas, hic summa potestas
- Clarius aeterni lucet ubique dei!
[recensere] Opera Praetorii
- Vas Heidelbergense. Heidelbergae, mense Octobri 1595 (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck)
- De lamiis eorumque operibus inquisitiones magna cum diligentia factae in lingua Germanica. (Gründlicher Bericht von Zauberey und Zauberern) per „Ioannem Scultetum Westpahlo-camensem“, anno 1598 et nomine vero 1602, 1613, et 1629.
- De sacrosanctis novi foederis Iesus Christi Sacramentis. 1602 (Translatio in linguam Germanicam a Burghard Schmanck praeparatur.)
- De pii magistratus officio, iure ac potestate in religione et ecclesiis ad verbi Dei normam reformandis. 1596 (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck)
- Epithalamia: Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso, 1601 (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck)
- Nemo ad desideratissimas . . . nuptias . . . Lautenbaco venit. 1613.
[recensere] Litteratura
- Hartmut Hegeler. 2002. Anton Praetorius, Kämpfer gegen Hexenprozesse und Folter. Unna. ISBN 3980896943 (Pugnavit contra lamiarum persecutionem torturamque)
- Hartmut Hegeler. 2006 Anton Praetorius—Vom Kirchenreformator zum Kämpfer gegen Hexenprozesse und Folter in der Wetterau. (Pugnavit contra lamiarum persecutionem torturamque in der Wetterau) De Pii Magistratus Officio—Des frommen Amtsträgers Pflicht (Lateinische Originalschrift aus dem Jahr 1596 an Wolfgang Ernst, Graf von Büdingen, mit deutscher Übersetzung von Burghard Schmanck (a Comite Wolfgangus Ernestus Burstaenius, translatio in linguam Germanicam). Büdingen.
- Hartmut Hegeler et Stefan Wiltschko. 2003. Anton Praetorius und das 1. Große Fass von Heidelberg. Unna. ISBN 3980896900 (Anton Praetorius et Primus Vas Heidelbergense)
[recensere] Nexus externi
- http://www.anton-praetorius.de Vita et scripta
- http://www.fass-heidelberg.de Antonius Praetorius et Primum Vas Heidelbergense
- http://es.wikipedia.org/wiki/El_barril_grande_del_castillo_de_Heidelberg Primum Vas Heidelbergense
- http://www.rzuser.uni-heidelberg.de/%7Ecd2/drw/F3/praetor/o02wid.htm Editio originalis de lamiis anni 1613