Athenaeus Naucratita
E Vicipaedia
Athenaeus Naucratita (Graece: Ἀθήναιος Nαυκρατίτης), scriptor Graecus, est natus Naucrati in Aegypto circa annum 200. Vita eius haud bene nota est. Opus notissimum, dialogus Deipnosophistae (Δειπνοσοφισταί, scilicet "professores cenarum"), praebet parva quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia vocatos, disserunt permultas res: luxurias, victus, nexus amatorum, musicam, facetias, philologiam Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit Deipnosophistae disserunt cibum, vinum, convivia. Si hoc Athenaei opus non superesset, multa magni pretii cognota de temporibus antiquis amittantur et multi scriptores, quorum unus est Archestratus, ignoti essent. Liber XIII multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.