Roma
E Vicipaedia
- Haec pagina de capite Italiae explicat. Si quid quaeris quod et "Roma" appellatur, vide Roma (discretiva).
Insigne | |
---|---|
Nomen Latinum: | Roma |
Nomen locale: | Roma |
Nomen Italicum: | Roma |
Amphitheatrum Flavium | |
Indicia fundamentalia | |
Terra: | Italia |
Provincia: | Roma |
Regio: | Latium |
Coordinata geographica: | 41° 54′ 0″Sept., 12° 30′ 00″ Ort. |
Altitudo: | 37 supra mare |
Area: | 1.285 km² |
Numerus incolarum: | 2.550.000 (tempus 2005) |
Spissitudo incolarum: | 1.985 per km² |
Numerus cursualis: | ab 00118 usque ad 00199 |
Praefixum telephonicum: | 06 |
Numerus tributarius: | H501 |
ISTAT-Regio: | 058091 |
Pagina interretialis: | pagina officialis |
Res aliae | |
Patronus: | Sancti Petrus et Paulus |
Dies sollemnis: | 29 Iunii |
Roma, vel simpliciter Urbs, est urbs in Latio, caput Latii atque Italiae. Nomen verbum rumach replicat.
Roma super septem montes iuxta flumen Tiberim iacet.
Ab Roma orta est Latina lingua, ex qua multae linguae praesentis temporis Europae nationum genitae sunt. Roma "caput mundi" et "urbs aeterna" appellata est. Dicitur etiam "Omnes viae Romam perducunt" ; una autem via peregrinationis est perantiqua, cui nomen "Via Francigena" datum est.
Litterae S.P.Q.R. significant "Senatus Populusque Romanus."
[recensere] Monumenta Romae
- Amphitheatrum Flavium vulgo "Colosseum"
- Forum Romanum
- Sabina
- Septizodium
- Universitas Romana
- Arcus Constantini
- Arcus Titi
- Forum et Mercatus Traiani
- Archibasilica Sanctissimi Salvatoris aut Basilica Sancti Ioannis in Laterano
- Basilica Sancti Petri aut Basilica Vaticana
- Basilica Sancti Pauli extra moenia
- Basilica Sancta Maria Maior
[recensere] Historia
Vide etiam indicem articulorum de Roma antiqua.
Anno 753 a.C.n. (septingentesimo quinquagesimo tertio) die 21 Aprilis (tralaticia) condita, Roma magnas partes in antiqua historia egit, atque imperii sui fuit causa magni momenti plerumque in Aevum Modernum. Romulus dicitur eam condidisse, primus ex septem antiquis Romae regibus.
Praesentes historici putant colles Romae iam ante annum 753 a.C.n. habitati sunt. Urbs condita est saeculo VII a.C.n cum hi vici supra colles iuncti sunt.
Post monarchiam Roma in re publica mutavit et sic ab senatu et consulibus res publica gessa est ,primo seculo a. C. Res publica ab civilis bellis vexata fui ,inter Sullam et Marium , C. I. Caesarem et Pompeium et prorsus inter Octavianum Augustum et M. Antonium. Post pugnam apud Actium(31 a.C.) Antonii exercitus et classis victa est , Octavianius adeptus est imperium .
Roma nunc est in Republica Italia, sed olim fuit usque a die 20 Septembris 1870 caput Civitatis Ecclesiae. Roma manet centrum Ecclesiae Catholicae Romanae, et ab anno 1929 Civitatem Vaticana in Roma manet, parvissima mundi civitas sui iuris, nam die 11 Februarii 1929 firmatae sunt concordantiae inter Civitatem Vaticanam et Rempublicam Italianam, et ita Civitas Vaticana formaliter confinia suos assumpsit.
Praesens magister urbis est Gualterus Veltroni.
[recensere] Nexus externi
- LacusCurtius, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (pars huius operis, Anglice, 1929) (Anglice)
- Perseus Project, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (omne opus, Anglice, 1929) (Anglice)
- Situs W. Thayeri, The Churches of Rome cum libris Armellini, Titi, Huelseni (Anglice)
- The Hidden Churches of Rome (Anglice)